Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS AEFULANO MARCELLINO SUO S.
Tristissimus haec tibi scribo, Fundani nostri filia minore defuncta. Qua puella nihil umquam festivius amabilius, nec modo longiore vita sed prope immortalitate dignius vidi.
Nondum annos xiiii impleverat, et iam illi anilis prudentia, matronalis gravitas erat et tamen suavitas puellaris cum virginali verecundia.
Ut illa patris cervicibus inhaerebat! ut nos amicos paternos et amanter et modeste complectebatur! ut nutrices, ut paedagogos, ut praeceptores pro suo quemque officio diligebat! quam studiose, quam intellegenter lectitabat! ut parce custodite-que ludebat! Qua illa temperantia, qua patientia, qua etiam constantia novissimam valetudinem tulit!
Medicis obse-quebatur, sororem patrem adhortabatur ipsam-que se destitutam corporis viribus vigore animi sustinebat.
Duravit hic illi usque ad extremum, nec aut spatio valetudinis aut metu mortis infractus est, quo plures graviores-que nobis causas relinqueret et desiderii et doloris.
O triste plane acerbum-que funus! o morte ipsa mortis tempus indignius! iam testinata erat egregio iuveni, iam electus nuptiarum dies, iam nos vocati. Quod gaudium quo maerore mutatum est!
Non possum exprimere verbis quantum animo vulnus acceperim, cum audivi Fundanum ipsum, ut multa luctuosa dolor invenit, praecipientem, quod in vestes margarita gemmas fuerat erogaturus, hoc in tus et unguenta et odores impenderetur.
Est quidem ille eruditus et sapiens, ut qui se ab ineunte aetate altioribus studiis artibus-que dediderit; sed nunc omnia, quae audiit saepe quae dixit, aspernatur expulsis-que virtutibus aliis pietatis est totus.
Ignosces, laudabis etiam, si cogitaveris quid amiserit. Amisit enim filiam, quae non minus mores eius quam os vultum-que referebat, totum-que patrem mira similitudine exscripserat.
Proinde si quas ad eum de dolore tam iusto litteras mittes, memento adhibere solacium non quasi castigatorium et nimis forte, sed molle et humanum. Quod ut facilius admittat, multum faciet medii temporis spatium.
Ut enim crudum adhuc vulnus medentium manus reformidat, deinde patitur atque ultro requirit, sic recens animi dolor consolationes reicit ac refugit, mox desiderat et clementer admotis acquiescit. Vale.
previous: 5.15 | next: 5.17 |