texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 6.10

greeting. C. PLINIUS ALBINO SUO S.

  1. Cum venissem in socrus meae villam Alsiensem, quae aliquamdiu Rufi Vergini fuit, ipse mihi locus optimi illius et maximi viri desiderium non sine dolore renovavit. Hunc enim colere secessum atque etiam senectutis suae nidulum vocare consueverat.

  2. Quocumque me contulissem, illum animus illum oculi requirebant. Libuit etiam monimentum eius videre, et vidisse paenituit.

  3. Est enim adhuc imperfectum, nec difficultas operis in causa, modici ac potius exigui, sed inertia eius cui cura mandata est. Subit indignatio cum miseratione, post decimum mortis annum reliquias neglectum-que cinerem sine titulo sine nomine iacere, cuius memoria orbem terrarum gloria pervagetur.

  4. At ille mandaverat caverat-que, ut divinum illud et immortale factum versibus inscriberetur: Hic situs est Rufus, pulso qui Vindice quondam imperium asseruit non sibi sed patriae.
  5. Tam rara in amicitiis fides, tam parata oblivio mortuorum, ut ipsi nobis debeamus etiam conditoria exstruere omnia-que heredum officia praesumere.

  6. Nam cui non est verendum, quod videmus accidisse Verginio? cuius iniuriam ut indigniorem, sic etiam notiorem ipsius claritas facit. Vale.

previous: 6.9 next: 6.11