texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 6.14

greeting. C. PLINIUS MAURICO SUO S.

  1. Sollicitas me in Formianum. Veniam ea condicione, ne quid contra commodum tuum facias; qua pactione invicem mihi caveo. Neque enim mare et litus, sed te otium libertatem sequor: alioqui satius est in urbe remanere.

  2. Oportet enim omnia aut ad alienum arbitrium aut ad suum facere. Mei certe stomachi haec natura est, ut nihil nisi totum et merum velit. Vale.


previous: 6.13 next: 6.15