texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 6.15

greeting. C. PLINIUS ROMANO SUO S.

  1. Mirificae rei non interfuisti; ne ego quidem, sed me recens fabula excepit. Passennus Paulus, splendidus eques Romanus et in primis eruditus, scribit elegos. Gentilicium hoc illi: est enim municeps Properti atque etiam inter maiores suos Propertium numerat.

  2. Is cum recitaret, ita coepit dicere: ‘Prisce, iubes…’. Ad hoc Iavolenus Priscus — aderat enim ut Paulo amicissimus -: ‘Ego vero non iubeo.’ Cogita qui risus hominum, qui ioci.

  3. Est omnino Priscus dubiae sanitatis, interest tamen officiis, adhibetur consiliis atque etiam ius civile publice respondet: quo magis quod tunc fecit et ridiculum et notabile fuit.

  4. Interim Paulo aliena deliratio aliquantum frigoris attulit. Tam sollicite recitaturis providendum est, non solum ut sint ipsi sani verum etiam ut sanos adhibeant. Vale.


previous: 6.14 next: 6.16