texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 6.17

greeting. C. PLINIUS RESTITUTO SUO S.

  1. Indignatiunculam, quam in cuiusdam amici auditorio cepi, non possum mihi temperare quo minus apud te, quia non contigit coram, per epistulam effundam. Recitabatur liber absolutissimus.

  2. Hunc duo aut tres, ut sibi et paucis videntur, diserti surdis mutis-que similes audiebant. Non labra diduxerunt, non moverunt manum, non denique assurrexerunt saltem lassitudine sedendi.

  3. Quae tanta gravitas? quae tanta sapientia? quae immo pigritia arrogantia sinisteritas ac potius amentia, in hoc totum diem impendere ut offendas, ut inimicum relinquas ad quem tamquam amicissimum veneris? Disertior ipse es?

  4. Tanto magis ne invideris; nam qui invidet minor est. Denique sive plus sive minus sive idem praestas, lauda vel inferiorem vel superiorem vel parem: superiorem quia nisi laudandus ille non potes ipse laudari, inferiorem aut parem quia pertinet ad tuam gloriam quam maximum videri, quem praecedis vel exaequas.

  5. Equidem omnes qui aliquid in studiis faciunt venerari etiam mirari-que soleo; est enim res difficilis ardua fastidiosa, et quae eos a quibus contemnitur invicem contemnat. Nisi forte aliud iudicas tu. Quamquam quis uno te reverentior huius operis, quis benignior aestimator?

  6. Qua ratione ductus tibi potissimum indignationem meam prodidi, quem habere socium maxime poteram. Vale.


previous: 6.16 next: 6.18