texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 6.21

greeting. C. PLINIUS CANINIO SUO S.

  1. Sum ex iis qui mirer antiquos, non tamen — ut quidam — temporum nostrorum ingenia despicio. Neque enim quasi lassa et effeta natura nihil iam laudabile parit.

  2. Atque adeo nuper audivi Vergilium Romanum paucis legentem comoediam ad exemplar veteris comoediae scriptam, tam bene ut esse quando-que possit exemplar.

  3. Nescio an noris hominem, quamquam nosse debes; est enim probitate morum, ingenii elegantia, operum varietate monstrabilis.

  4. Scripsit mimiambos tenuiter argute venuste, atque in hoc genere eloquentissime; nullum est enim genus quod absolutum non possit eloquentissimum dici. Scripsit comoedias Menandrum alios-que aetatis eiusdem aemulatus; licet has inter Plautinas Terentianasque numeres.

  5. Nunc primum se in vetere comoedia, sed non tamquam inciperet ostendit. Non illi vis, non granditas, non subtilitas, non amaritudo, non dulcedo, non lepos defuit: ornavit virtutes, insectatus est vitia; fictis nominibus decenter, veris usus est apte.

  6. Circa me tantum benignitate nimia modum excessit, nisi quod tamen poetis mentiri licet.

  7. In summa extorquebo ei librum legendum-que, immo ediscendum mittam tibi; neque enim dubito futurum, ut non deponas si semel sumpseris. Vale.


previous: 6.20 next: 6.22