Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS MACRO SUO S.
Quam multum interest quid a quoque fiat! Eadem enim facta claritate vel obscuritate facientium aut tolluntur altissime aut humillime deprimuntur.
Navigabam per Larium nostrum, cum senior amicus ostendit mihi villam, atque etiam cubiculum quod in lacum prominet: ‘Ex hoc’ inquit ‘aliquando municeps nostra cum marito se praecipitavit.’
Causam requisivi. Maritus ex diutino morbo circa velanda corporis ulceribus putrescebat; uxor ut inspiceret exegit; neque enim quemquam fidelius indicaturum, possetne sanari.
Vidit desperavit hortata est ut moreretur, comes-que ipsa mortis, dux immo et exemplum et necessitas fuit; nam se cum marito ligavit abiecit-que in lacum.
Quod factum ne mihi quidem, qui municeps, nisi proxime auditum est, non quia minus illo clarissimo Arriae facto, sed quia minor ipsa. Vale.
previous: 6.23 | next: 6.25 |