texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 6.7

greeting. C. PLINIUS CALPURNIAE SUAE S.

  1. Scribis te absentia mea non mediocriter affici unum-que habere solacium, quod pro me libellos meos teneas, saepe etiam in vestigio meo colloces.

  2. Gratum est quod nos requiris, gratum quod his fomentis acquiescis; invicem ego epistulas tuas lectito atque identidem in manus quasi novas sumo.

  3. Sed eo magis ad desiderium tui accendor: nam cuius litterae tantum habent suavitatis, huius sermonibus quantum dulcedinis inest! Tu tamen quam frequentissime scribe, licet hoc ita me delectet ut torqueat. Vale.


previous: 6.6 next: 6.8