Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS GEMINO SUO S.
Terret me haec tua tam pertinax valetudo, et quamquam te temperantissimum noverim, vereor tamen ne quid illi etiam in mores tuos liceat.
Proinde moneo patienter resistas: hoc laudabile hoc salutare. Admittit humana natura quod suadeo.
Ipse certe sic agere sanus cum meis soleo: ‘Spero quidem, si forte in adversam valetudinem incidero, nihil me desideraturum vel pudore vel paenitentia dignum; si tamen superaverit morbus, denuntio ne quid mihi detis, nisi permittentibus medicis, sciatis-que si dederitis ita vindicaturum, ut solent alii quae negantur.’
Quin etiam cum perustus ardentissima febre, tandem remissus unctus-que, acciperem a medico potionem, porrexi manum ut-que tangeret dixi, admotum-que iam labris poculum reddidi.
Postea cum vicensimo valetudinis die balineo praepararer, mussantes-que medicos repente vidissem, causam requisivi. Responderunt posse me tuto lavari, non tamen omnino sine aliqua suspicione.
‘Quid’ inquam ‘necesse est?’ atque ita spe balinei, cui iam videbar inferri, placide leniter-que dimissa, ad abstinentiam rursus, non secus ac modo ad balineum, animum vultum-que composui.
Quae tibi scripsi, primum ut te non sine exemplo monerem, deinde ut in posterum ipse ad eandem temperantiam astringerer, cum me hac epistula quasi pignore obligavissem. Vale.
previous: 7 | next: 7.2 |