Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS MACRINO SUO S.
Quia ipse, cum prima cognovi, iungere extrema quas avulsa cupio, te quoque existimo velle de Vareno et Bithynis reliqua cognoscere. Acta causa hinc a Polyaeno, inde a Magno.
Finitis actionibus Caesar ‘Neutra’ inquit ‘pars de mora queretur; erit mihi curae explorare provinciae voluntatem.’
Multum interim Varenus tulit. Etenim quam dubium est an merito accusetur, qui an omnino accusetur incertum est! Superest ne rursus provinciae quod damnasse dicitur placeat, agat-que paenitentiam paenitentiae suae. Vale.
previous: 7.9 | next: 7.11 |