texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 7.12

greeting. C. PLINIUS MINICIO SUO S.

  1. Libellum formatum a me, sicut exegeras, quo amicus tuus, immo noster — quid enim non commune nobis? -, si res posceret uteretur, misi tibi ideo tardius ne tempus emendandi eum, id est disperdendi, haberes.

  2. Habebis tamen, an emendandi nescio, utique disperdendi. Ὑμεῖς γὰρ οἱ εὔζηλοι optima quae-que detrahitis.

  3. Quod si feceris, boni consulam. Postea enim illis ex aliqua occasione ut meis utar, et beneficio fastidi tui ipse laudabor, ut in eo quod adnotatum invenies et suprascripto aliter explicitum.

  4. Nam cum suspicarer futurum, ut tibi tumidius videretur, quoniam est sonantius et elatius, non alienum existimavi, ne te torqueres, addere statim pressius quiddam et exilius, vel potius humilius et peius, vestro tamen iudicio rectius.

  5. Cur enim non usquequaque tenuitatem vestram insequar et exagitem? Haec ut inter istas occupationes aliquid aliquando rideres, illud serio:

  6. vide ut mihi viaticum reddas, quod impendi data opera cursore dimisso. Ne tu, cum hoc legeris, non partes libelli, sed totum libellum improbabis, negabis-que ullius pretii esse, cuius pretium reposcaris. Vale.


previous: 7.11 next: 7.13