Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.
Calestrium Tironem familiarissime diligo et privatis mihi et publicis necessitudinibus implicitum.
Simul militavimus, simul quaestores Caesaris fuimus. Ille me in tribunatu liberorum iure praecessit, ego illum in praetura sum consecutus, cum mihi Caesar annum remisisset. Ego in villas eius saepe secessi, ille in domo mea saepe convaluit.
Hic nunc pro consule provinciam Baeticam per Ticinum est petiturus.
Spero, immo confido facile me impetraturum, ex itinere deflectat ad te, si voles vindicta liberare, quos proxime inter amicos manumisisti. Nihil est quod verearis ne sit hoc illi molestum, cui orbem terrarum circumire non erit longum mea causa.
Proinde nimiam istam verecundiam pone, te-que quid velis consule. Illi tam iucundum quod ego, quam mihi quod tu iubes. Vale.
previous: 7.15 | next: 7.17 |