texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 7.2

greeting. C. PLINIUS IUSTO SUO S.

  1. Quemadmodum congruit, ut simul et affirmes te assiduis occupationibus impediri, et scripta nostra desideres, quae vix ab otiosis impetrare aliquid perituri temporis possunt?

  2. Patiar ergo aestatem inquietam vobis exercitam-que transcurrere, et hieme demum, cum credibile erit noctibus saltem vacare te posse, quaeram quid potissimum ex nugis meis tibi exhibeam.

  3. Interim abunde est si epistulae non sunt molestae; sunt autem et ideo breviores erunt. Vale.


previous: 7.1 next: 7.3