texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 7.26

greeting. C. PLINIUS MAXIMO SUO S.

  1. Nuper me cuiusdam amici languor admonuit, optimos esse nos dum infirmi sumus. Quem enim infirmum aut avaritia aut libido sollicitat?

  2. Non amoribus servit, non appetit honores, opes neglegit et quantulumcum-que, ut relicturus, satis habet. Tunc deos tunc hominem esse se meminit, invidet nemini neminem miratur neminem despicit, ac ne sermonibus quidem malignis aut attendit aut alitur: balinea imaginatur et fontes.

  3. Haec summa curarum, summa votorum mollem-que in posterum et pinguem, si contingat evadere, hoc est innoxiam beatam-que destinat vitam.

  4. Possum ergo quod plurimis verbis, plurimis etiam voluminibus philosophi docere conantur, ipse breviter tibi mihi-que praecipere, ut tales esse sani perseveremus, quales nos futuros profitemur infirmi. Vale.


previous: 7.25 next: 7.27