texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 7.27

greeting. C. PLINIUS SURAE SUO S.

  1. Et mihi discendi et tibi docendi facultatem otium praebet. Igitur perquam velim scire, esse phantasmata et habere propriam figuram numen-que aliquod putes an inania et vana ex metu nostro imaginem accipere.

  2. Ego ut esse credam in primis eo ducor, quod audio accidisse Curtio Rufo. Tenuis adhuc et obscurus, obtinenti Africam comes haeserat. Inclinato die spatiabatur in porticu; offertur ei mulieris figura humana grandior pulchrior-que. Perterrito Africam se futurorum praenuntiam dixit: iturum enim Romam honores-que gesturum, atque etiam cum summo imperio in eandem provinciam reversurum, ibique moriturum.

  3. Facta sunt omnia. Praeterea accedenti Carthaginem egredienti-que nave eadem figura in litore occurrisse narratur. Ipse certe implicitus morbo futura praeteritis, adversa secundis auguratus, spem salutis nullo suorum desperante proiecit.

  4. Iam illud nonne et magis terribile et non minus mirum est quod exponam ut accepi?

  5. Erat Athenis spatiosa et capax domus sed infamis et pestilens. Per silentium noctis sonus ferri, et si attenderes acrius, strepitus vinculorum longius primo, deinde e proximo reddebatur: mox apparebat idolon, senex macie et squalore confectus, promissa barba horrenti capillo; cruribus compedes, manibus catenas gerebat quatiebat-que.

  6. Inde inhabitantibus tristes dirae-que noctes per metum vigilabantur; vigiliam morbus et crescente formidine mors se-quebatur. Nam interdiu quoque, quamquam abscesserat imago, memoria imaginis oculis inerrabat, longior-que causis timoris timor erat. Deserta inde et damnata solitudine domus tota-que illi monstro relicta; proscribebatur tamen, seu quis emere seu quis conducere ignarus tanti mali vellet.

  7. Venit Athenas philosophus Athenodorus, legit titulum audito-que pretio, quia suspecta vilitas, percunctatus omnia docetur ac nihilo minus, immo tanto magis conducit. Ubi coepit advesperascere, iubet sterni sibi in prima domus parte, poscit pugillares stilum lumen, suos omnes in interiora dimittit; ipse ad scribendum animum oculos manum intendit, ne vacua mens audita simulacra et inanes sibi metus fingeret.

  8. Initio, quale ubique, silentium noctis; dein concuti ferrum, vincula moveri. Ille non tollere oculos, non remittere stilum, sed offirmare animum auribus-que praetendere. Tum crebrescere fragor, adventare et iam ut in limine, iam ut intra limen audiri. Respicit, videt agnoscit-que narratam sibi effigiem.

  9. Stabat innuebat-que digito similis vocanti. Hic contra ut paulum exspectaret manu significat rursus-que ceris et stilo incumbit. Illa scribentis capiti catenis insonabat. Respicit rursus idem quod prius innuentem, nec moratus tollit lumen et sequitur.

  10. Ibat illa lento gradu quasi gravis vinculis. Postquam deflexit in aream domus, repente dilapsa deserit comitem. Desertus herbas et folia concerpta signum loco ponit.

  11. Postero die adit magistratus, monet ut illum locum effodi iubeant. Inveniuntur ossa inserta catenis et implicita, quae corpus aevo terra-que putrefactum nuda et exesa reliquerat vinculis; collecta publice sepeliuntur. Domus postea rite conditis manibus caruit.

  12. Et haec quidem affirmantibus credo; illud affirmare aliis possum. Est libertus mihi non illitteratus. Cum hoc minor frater eodem lecto quiescebat. Is visus est sibi cernere quendam in toro residentem, admoventem-que capiti suo cultros, atque etiam ex ipso vertice amputantem capillos. Ubi illuxit, ipse circa verticem tonsus, capilli iacentes reperiuntur.

  13. Exiguum temporis medium, et rursus simile aliud priori fidem fecit. Puer in paedagogio mixtus pluribus dormiebat. Venerunt per fenestras — ita narrat — in tunicis albis duo cubantem-que detonderunt et qua venerant recesserunt. Hunc quoque tonsum sparsos-que circa capillos dies ostendit.

  14. Nihil notabile secutum, nisi forte quod non fui reus, futurus, si Domitianus sub quo haec acciderunt diutius vixisset. Nam in scrinio eius datus a Caro de me libellus inventus est; ex quo coniectari potest, quia reis moris est summittere capillum, recisos meorum capillos depulsi quod imminebat periculi signum fuisse.

  15. Proinde rogo, eruditionem tuam intendas. Digna res est quam diu multum-que consideres; ne ego quidem indignus, cui copiam scientiae tuae facias.

  16. Licet etiam utramque in partem — ut soles — disputes, ex altera tamen fortius, ne me suspensum incertum-que dimittas, cum mihi consulendi causa fuerit, ut dubitare desinerem. Vale.


previous: 7.26 next: 7.28