Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.
Delector iucundum tibi fuisse Tironis mei adventum; quod vero scribis oblata occasione proconsulis plurimos manumissos, unice laetor. Cupio enim patriam nostram omnibus quidem rebus augeri, maxime tamen civium numero: id enim oppidis firmissimum ornamentum.
Illud etiam me non ut ambitiosum sed tamen iuvat, quod adicis te me-que et gratiarum actione et laude celebratos. Est enim, ut Xenophon ait,ἥδιστον ἄκουσμα ἔπαινος, utique si te mereri putes. Vale.
previous: 7.31 | next: 7.33 |