texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 7.33

greeting. C. PLINIUS TACITO SUO S.

  1. Auguror nec me fallit augurium, historias tuas immortales futuras; quo magis illis — ingenue fatebor — inseri cupio.

  2. Nam si esse nobis curae solet ut facies nostra ab optimo quoque artifice exprimatur, nonne debemus optare, ut operibus nostris similis tui scriptor praedicator-que contingat?

  3. Demonstro ergo quamquam diligentiam tuam fugere non possit, cum sit in publicis actis, demonstro tamen quo magis credas, iucundum mihi futurum si factum meum, cuius gratia periculo crevit, tuo ingenio tuo testimonio ornaveris.

  4. Dederat me senatus cum Herennio Senecione advocatum provinciae Baeticae contra Baebium Massam, damnato-que Massa censuerat, ut bona eius publice custodirentur. Senecio, cum explorasset consules postulationibus vacaturos, convenit me et ‘Qua concordia’ inquit ‘iniunctam nobis accusationem exsecuti sumus, hac adeamus consules petamus-que, ne bona dissipari sinant, quorum esse in custodia debent.’

  5. Respondi: ‘Cum simus advocati a senatu dati, dispice num peractas putes partes nostras senatus cognitione finita.’ Et ille: ‘Tu quem voles tibi terminum statues, cui nulla cum provincia necessitudo nisi ex beneficio tuo et hoc recenti; ipse et natus ibi et quaestor in ea fui.’

  6. Tum ego: ‘Si fixum tibi istud ac deliberatum, sequar te ut, si qua ex hoc invidia, non tantum tua.’

  7. Venimus ad consules; dicit Senecio quae res ferebat, aliqua subiungo. Vixdum conticueramus, et Massa questus Senecionem non advocati fidem sed inimici amaritudinem implesse, impietatis reum postulat.

  8. Horror omnium; ego autem ‘Vereor’ inquam, ‘clarissimi consules, ne mihi Massa silentio suo praevaricationem obiecerit, quod non et me reum postulavit.’ Quae vox et statim excepta, et postea multo sermone celebrata est.

  9. Divus quidem Nerva — nam privatus quoque attendebat his quae recte in publico fierent — missis ad me gravissimis litteris non mihi solum, verum etiam saeculo est gratulatus, cui exemplum — sic enim scripsit — simile antiquis contigisset.

  10. Haec, utcumque se habent, notiora clariora maiora tu facies; quamquam non exigo ut excedas actae rei modum. Nam nec historia debet egredi veritatem, et honeste factis veritas sufficit. Vale.


previous: 7.32 next: 8