Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS MACRINO SUO S.
Rara et notabilis res Vareno contigit, sit licet adhuc dubia. Bithyni accusationem eius ut temere incohatam omisisse narrantur. ‘Narrantur’ dico? Adest provinciae legatus, attulit decretum concilii ad Caesarem, attulit ad multos principes viros, attulit etiam ad nos Vareni advocatos.
Perstat tamen idem ille Magnus; quin etiam Nigrinum optimum virum pertinacissime exercet. Per hunc a consulibus postulabat, ut Varenus exhibere rationes cogeretur.
Assistebam Vareno iam tantum ut amicus et tacere decreveram. Nihil enim tam contrarium quam si advocatus a senatu datus defenderem ut reum, cui opus esset ne reus videretur.
Cum tamen finita postulatione Nigrini consules ad me oculos rettulissent, ‘Scietis’ inquam ‘constare nobis silentii nostri rationem, cum veros legatos provinciae audieritis.’ Contra Nigrinus: ‘Ad quem missi sunt?’ Ego: ‘Ad me quoque: habeo decretum provinciae.’
Rursus ille: ‘Potest tibi liquere.’ Ad hoc ego: ‘Si tibi ex diverso liquet, potest et mihi quod est melius liquere.’
Tum legatus Polyaenus causas abolitae accusationis exposuit, postulavit-que ne cognitioni Caesaris praeiudicium fieret. Respondit Magnus iterum-que Polyaenus. Ipse raro et breviter interlocutus multum me intra silentium tenui.
Accepi enim non minus interdum oratorium esse tacere quam dicere.
Atque. adeo repeto me quibusdam capitis reis vel magis silentio quam oratione accuratissima profuisse.
Mater amisso filio — quid enim prohibet, quamquam alia ratio scribendae epistulae fuerit, de studiis disputare? — libertos eius eosdem-que coheredes suos falsi et veneficii reos detulerat ad principem, iudicem-que impetraverat Iulium Servianum.
Defenderam reos ingenti quidem coetu; erat enim causa notissima, praeterea utrimque ingenia clarissima. Finem cognitioni quaestio imposuit, quae secundum reos dedit.
Postea mater adiit principem, affirmavit se novas probationes invenisse. Praeceptum est Suburano, ut vacaret finitam causam retractanti, si quid novi afferret.
Aderat matri Iulius Africanus, nepos illius oratoris, quo audito Passienus Crispus dixit: ‘Bene mehercule, bene; sed quo tam bene?’ Huius nepos, iuvenis ingeniosus sed non parum callidus, cum multa dixisset assignatum-que tempus implesset, ‘Rogo’ inquit, ‘Suburane, permittas mihi unum verbum adicere.’
Tum ego, cum omnes me ut diu responsurum intuerentur, ‘Respondissem’ inquam ‘si unum illud verbum Africanus adiecisset, in quo non dubito omnia nova fuisse.’
Non facile me repeto tantum assensum agendo consecutum, quantum tunc non agendo.
Similiter. nunc et probatum et exceptum est, quod pro Vareno hactenus tacui.
previous: 7.5 | next: 7.7 |