Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS SATURNINO SUO S.
Et proxime Prisco nostro et rursus, quia ita iussisti, gratias egi. Libentissime quidem: est enim mihi periucundum, quod viri optimi mihi-que amicissimi adeo cohaesistis, ut invicem vos obligari putetis.
Nam ille quoque praecipuam se voluptatem ex amicitia tua capere profitetur, certat-que tecum honestissimo certamine mutuae caritatis, quam ipsum tempus augebit. Te negotiis distineri ob hoc moleste fero, quod deservire studiis non potes. Si tamen alteram litem per iudicem alteram — ut ais — ipse finieris, incipies primum istic otio frui, deinde satiatus ad nos reverti. Vale.
previous: 7.6 | next: 7.8 |