texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 7.8

greeting. C. PLINIUS PRISCO SUO S.

  1. Exprimere non possum, quam iucundum sit mihi quod Saturninus noster summas tibi apud me gratias aliis super alias epistulis agit.

  2. Perge ut coepisti, virum-que optimum quam familiarissime dilige, magnam voluptatem ex amicitia eius percepturus nec ad breve tempus.

  3. Nam cum omnibus virtutibus abundat, tum hac praecipue, quod habet maximam in amore constantiam. Vale.


previous: 7.7 next: 7.9