texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 8.14

greeting. C. PLINIUS ARISTONI SUO S.

  1. Cum sis peritissimus et privati iuris et publici, cuius pars senatorium est, cupio ex te potissimum audire, erraverim in senatu proxime necne, non ut in praeteritum — serum enim -, verum ut in futurum si quid simile inciderit erudiar.

  2. Dices: ‘Cur quaeris quod nosse debebas?’ Priorum temporum servitus ut aliarum optimarum artium, sic etiam iuris senatorii oblivionem quandam et ignorantiam induxit.

  3. Quotus enim quis-que tam patiens, ut velit discere, quod in usu non sit habiturus? Adde quod difficile est tenere quae acceperis nisi exerceas. Itaque reducta libertas rudes nos et imperitos deprehendit; cuius dulcedine accensi, cogimur quaedam facere ante quam nosse.

  4. Erat autem antiquitus institutum, ut a maioribus natu non auribus modo verum etiam oculis disceremus, quae facienda mox ipsi ac per vices quasdam tradenda minoribus haberemus.

  5. Inde adulescentuli statim castrensibus stipendiis imbuebantur ut imperare parendo, duces agere dum sequuntur adsuescerent; inde honores petituri adsistebant curiae foribus, et consilii publici spectatores ante quam consortes erant.

  6. Suus cuique parcns pro magistro, aut cui parens non erat maximus quis-que et vetustissimus pro parente. Quae potestas referentibus, quod censentibus ius, quae vis magistratibus, quae ceteris libertas, ubi cedendum ubi resistendum, quod silentii tempus, quis dicendi modus, quae distinctio pugnantium sententiarum, quae exsecutio prioribus aliquid addentium, omnem denique senatorium morem — quod fidissimum percipiendi genus — exemplis docebantur.

  7. At nos iuvenes fuimus quidem in castris; sed cum suspecta virtus, inertia in pretio, cum ducibus auctoritas nulla, nulla militibus verecundia, nusquam imperium nusquam obsequium, omnia soluta turbata atquc etiam in contrarium versa, postremo obliviscenda magis quam tenenda.

  8. Iidem prospeximus curiam, sed curiam trepidam et elinguem, cum dicere quod velles periculosum, quod nolles miserum esset. Quid tunc disci potuit, quid didicisse iuvit, cum senatus aut ad otium summum aut ad summum nefas vocaretur, et modo ludibrio modo dolori retentus numquam seria, tristia saepe censeret?

  9. Eadem mala iam senatores, iam participes malorum multos per annos vidimus tulimus-que; quibus ingenia nostra in posterum quoque hebetata fracta contusa sunt.

  10. Breve tempus — nam tanto brevius omne quanto felicius tempus — quo libet scire quid simus, libet exercere quod scimus. Quo iustius peto primum ut errori, si quis est error, tribuas veniam, deinde medearis scientia tua cui semper fuit curae, sic iura publica ut privata sic antiqua ut recentia sic rara ut adsidua tractare.

  11. Atque ego arbitror illis etiam, quibus plurimarum rerum agitatio frequens nihil esse ignotum patiebatur, genus quaestionis quod adfero ad te aut non satis tritum aut etiam inexpertum fuisse. Hoc et ego excusatior si forte sum lapsus, et tu dignior laude, si potes id quoque docere quod in obscuro est an didiceris.

  12. Referebatur de libertis Afrani Dextri consulis incertum sua an suorum manu, scelere an obsequio perempti. Hos alius — Quis? Ego; sed nihil refert — post quaestionem supplicio liberandos, alius in insulam relegandos, alius morte puniendos arbitrabatur. Quarum sententiarum tanta diversitas erat, ut non possent esse nisi singulae.

  13. Quid enim commune habet occidere et relegare? Non hercule magis quam relegare et absolvere; quamquam propior aliquanto est sententiae relegantis, quae absolvit, quam quae occidit — utraque enim ex illis vitam relinquit, haec adimit -, cum interim et qui morte puniebant et qui relegabant, una sedebant et temporaria simulatione concordiae discordiam differebant.

  14. Ego postulabam, ut tribus sententiis constaret suus numerus, nec se brevibus indutiis duae iungerent. Exigebam ergo ut qui capitali supplicio afficiendos putabant, discederent a relegante, nec interim contra absolventes mox dissensuri congregarentur, quia parvolum referret an idem displiceret, quibus non idem placuisset.

  15. Illud etiam mihi permirum videbatur, eum quidem qui libertos relegandos, servos supplicio afficiendos censuisset, coactum esse dividere sententiam; hunc autem qui libertos morte multaret, cum relegante numerari. Nam si oportuisset dividi sententiam unius, quia res duas comprehendebat, non reperiebam quemadmodum posset iungi sententia duorum tam diversa censentium.

  16. Atque adeo permitte mihi sic apud te tamquam ibi, sic peracta re tamquam adhuc integra rationem iudicii mei reddere, quae-que tunc carptim multis obstrepentibus dixi, nunc per otium iungere.

  17. Fingamus tres omnino iudices in hanc causam datos esse; horum uni placuisse perire libertos, alteri relegari, tertio absolvi. Utrumne sententiae duae collatis viribus novissimam periment, an separatim una quae-que tantundem quantum altera valebit, nec magis poterit cum secunda prima conecti quam secunda cum tertia?

  18. Igitur in senatu quoque numerari tamquam contrariae debent, quae tamquam diversae dicuntur. Quodsi unus atque idem et perdendos censeret et relegandos, num ex sententia unius et perire possent et relegari? Num denique omnino una sententia putaretur, quae tam diversa coniungeret?

  19. Quemadmodum igitur, cum alter puniendos, alter censeat relegandos, videri potest una sententia quae dicitur a duobus, quae non videretur una, si ab uno diceretur? Quid? lex non aperte docet dirimi debere sententias occidentis et relegantis, cum ita discessionem fieri iubet: ‘Qui haec censetis, in hanc partem, qui alia omnia, in illam partem ite qua sentitis’? Examina singula verba et expende: ‘qui haec censetis’, hoc est qui relegandos putatis, ‘in hanc partem’, id est in eam in qua sedet qui censuit relegandos.

  20. Ex quo manifestum est non posse in eadem parte remanere eos, qui interficiendos arbitrantur. ‘Qui alia omnia’: animadvertis, ut non contenta lex dicere ‘alia’ addiderit ‘omnia’. Num ergo dubium est alia omnia sentire eos qui occidunt quam qui relegant? ‘In illam partem ite qua sentitis’: nonne videtur ipsa lex eos qui dissentiunt in contrariam partem vocare cogere impellere? Non consul etiam, ubi quis-que remanere, quo transgredi debeat, non tantum sollemnibus verbis, sed manu gestu-que demonstrat?

  21. At enim futurum est ut si dividantur sententiae interficientis et relegantis, praevaleat illa quae absolvit. Quid istud ad censentes? quos certe non decet omnibus artibus, omni ratione pugnare, ne fiat quod est mitius. Oportet tamen eos qui puniunt et qui relegant, absolventibus primum, mox inter se comparari. Scilicet ut in spectaculis quibusdam sors aliquem seponit ac servat, qui cum victore contendat, sic in senatu sunt aliqua prima, sunt secunda certamina, et ex duabus sententiis eam, quae superior exstiterit, tertia exspectat.

  22. Quid, quod prima sententia comprobata ceterae perimuntur? Qua ergo ratione potest esse non unus atque idem locus sententiarum, quarum nullus est postea?

  23. Planius repetam. Nisi dicente sententiam eo qui relegat, illi qui puniunt capite initio statim in alia discedant, frustra postea dissentient ab eo cui paulo ante consenserint.

  24. Sed quid ego similis docenti? cum discere velim, an sententias dividi an iri in singulas oportuerit. Obtinui quidem quod postulabam; nihilo minus tamen quaero, an postulare debuerim. Quemadmodum obtinui? Qui ultimum supplicium sumendum esse censebat, nescio an iure, certe aequitate postulationis meae victus, omissa sententia sua accessit releganti, veritus scilicet ne, si dividerentur sententiae, quod alioqui fore videbatur, ea quae absolvendos esse censebat numero praevaleret. Etenim longe plures in hac una quam in duabus singulis erant.

  25. Tum illi quoque qui auctoritate eius trahebantur, transeunte illo destituti reliquerunt sententiam ab ipso auctore desertam, secuti-que sunt quasi transfugam quem ducem se-quebantur.

  26. Sic ex tribus sententiis duae factae, tenuit-que ex duabus altera tertia expulsa, quae, cum ambas superare non posset, elegit ab utra vinceretur. Vale.


previous: 8.13 next: 8.15