Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS RUFINO SUO S.
Falsum est nimirum quod creditur vulgo, testamenta hominum speculum esse morum, cum Domitius Tullus longe melior apparuerit morte quam vita.
Nam cum se captandum praebuisset, reliquit filiam heredem, quae illi cum fratre communis, quia genitam fratre adoptaverat. Prosecutus est nepotes plurimis iucundissimis-que legatis, prosecutus etiam proneptem. In summa omnia pietate plenissima ac tanto magis inexspectata sunt.
Ergo varii tota civitate sermones: alii fictum ingratum immemorem loquuntur, se-que ipsos dum insectantur illum turpissimis confessionibus produnt, ut qui de patre avo proavo quasi de orbo querantur; alii contra hoc ipsum laudibus ferunt, quod sit frustratus improbas spes hominum, quos sic decipi pro moribus temporum est. Addunt etiam non fuisse ei liberum alio testamento mori: neque enim reliquisse opes filiae sed reddidisse, quibus auctus per filiam fuerat.
Nam Curtilius Mancia perosus generum suum Domitium Lucanum — frater is Tulli — sub ea condicione filiam eius neptem suam instituerat heredem, si esset manu patris emissa. Emiserat pater, adoptaverat patruus, atque ita circumscripto testamento consors frater in fratris potestatem emancipatam filiam adoptionis fraude revocaverat et quidem cum opibus amplissimis.
Fuit alioqui fratribus illis quasi fato datum ut divites fierent, invitissimis a quibus facti sunt. Quin etiam Domitius Afer, qui illos in nomen assumpsit, reliquit testamentum ante decem et octo annos nuncupatum, adeo-que postea improbatum sibi, ut patris eorum bona proscribenda curaverit.
Mira illius asperitas, mira felicitas horum: illius asperitas, qui numero civium excidit, quem socium etiam in liberis habuit; felicitas horum, quibus successit in locum patris, qui patrem abstulerat.
Sed haec quoque hereditas Afri, ut reliqua cum fratre quaesita, transmittenda erant filiae fratris, a quo Tullus ex asse heres institutus praelatus-que filiae fuerat, ut conciliaretur. Quo laudabilius testamentum est, quod pietas fides pudor scripsit, in quo denique omnibus affinitatibus pro cuiusque officio gratia relata est, relata et uxori.
Accepit amoenissimas villas, accepit magnam pecuniam uxor optima et patientissima ac tanto melius de viro merita, quanto magis est reprehensa quod nupsit. Nam mulier natalibus clara, moribus proba, aetate declivis, diu vidua mater olim, parum decore secuta matrimonium videbatur divitis senis ita perditi morbo, ut esse taedio posset uxori, quam iuvenis sanus-que duxisset.
Quippe omnibus membris extortus et fractus, tantas opes solis oculis obibat, ac ne in lectulo quidem nisi ab aliis movebatur; quin etiam — foedum miserandum-que dictu — dentes lavandos fricandos-que praebebat. Auditum frequenter ex ipso, cum quereretur de contumeliis debilitatis suae, digitos se servorum suorum cotidie lingere.
Vivebat tamen et vivere volebat, sustentante maxime uxore, quae culpam incohati matrimonii in gloriam perseverantia verterat.
Habes omnes fabulas urbis; nam sunt omnes fabulae Tullus. Exspectatur auctio: fuit enim tam copiosus, ut amplissimos hortos eodem quo emerat die instruxerit plurimis et antiquissimis statuis; tantum illi pulcherrimorum operum in horreis quae neglegebat. Invicem tu, si quid istic epistula dignum, ne gravare.
Nam cum aures hominum novitate laetantur, tum ad rationem vitae exemplis erudimur. Vale.
previous: 8.17 | next: 8.19 |