Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS GEMINO SUO S.
Nostine hos qui omnium libidinum servi, sic aliorum vitiis irascuntur quasi invideant, et gravissime puniunt, quos maxime imitantur? cum eos etiam, qui non indigent clementia ullius, nihil magis quam lenitas deceat.
Atque ego optimum et emendatissimum existimo, qui ceteris ita ignoscit, tamquam ipse cotidie peccet, ita peccatis abstinet tamquam nemini ignoscat.
Proinde hoc domi hoc foris hoc in omni vitae genere teneamus, ut nobis implacabiles simus, exorabiles istis etiam qui dare veniam nisi sibi nesciunt, mandemus-que memoriae quod vir mitissimus et ob hoc quoque maximus Thrasea crebro dicere solebat: ‘Qui vitia odit, homines odit.’ Quaeris fortasse quo commotus haec scribam.
Nuper quidam — sed melius coram; quamquam ne tunc quidem. Vereor enim ne id quod improbo consectari carpere referre huic quod cum maxime praecipimus repugnet. Quisquis ille qualiscum-que sileatur, quem insignire exempli nihil, non insignire humanitatis plurimum refert. Vale.
previous: 8.21 | next: 8.23 |