Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS SPARSO SUO S.
Librum quem novissime tibi misi, ex omnibus meis vel maxime placere significas. Est eadem opinio cuiusdam eruditissimi.
Quo magis adducor ut neutrum falli putem, quia non est credibile utrumque falli, et quia tamen blandior mihi. Volo enim proxima quae-que absolutissima videri, et ideo iam nunc contra istum librum faveo orationi, quam nuper in publicum dedi communicaturus tecum, ut primum diligentem tabellarium invenero.
Erexi exspectationem tuam, quam vereor ne destituat oratio in manus sumpta. Interim tamen tamquam placituram — et fortasse placebit — exspecta. Vale.
previous: 8.2 | next: 8.4 |