Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS GEMINO SUO S.
Grave vulnus Macrinus noster accepit: amisit uxorem singularis exempli, etiam si olim fuisset. Vixit cum hac triginta novem annis sine iurgio sine offensa. Quam illa reverentiam marito suo praestitit, cum ipsa summam mereretur! quot quantas-que virtutes, ex diversis aetatibus sumptas, collegit et miscuit!
Habet quidem Macrinus grande solacium, quod tantum bonum tam diu tenuit, sed hinc magis exacerbatur quod amisit; nam fruendis voluptatibus crescit carendi dolor.
Ero ergo suspensus pro homine amicissimo, dum admittere avocamenta et cicatricem pati possit, quam nihil aeque ac necessitas ipsa et dies longa et satietas doloris inducit. Vale.
previous: 8.4 | next: 8.6 |