texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 8.6

greeting. C. PLINIUS MONTANO SUO S.

  1. Cognovisse iam ex epistula mea debes, adnotasse me nuper monumentum Pallantis sub hac inscriptione: ‘Huic senatus ob fidem pietatem-que erga patronos ornamenta praetoria decrevit et sestertium centies quinquagies, cuius honore contentus fuit.’

  2. Postea mihi visum est pretium operae ipsum senatus consultum quaerere. Inveni tam copiosum et effusum, ut ille superbissimus titulus modicus atque etiam demissus videretur. Conferant se misceant-que, non dico illi veteres, Africani Achaici Numantini, sed hi proximi Marii Sullae Pompei — nolo progredi longius -: infra Pallantis laudes iacebunt.

  3. Urbanos qui illa censuerunt putem an miseros? Dicerem urbanos, si senatum deceret urbanitas; miseros, sed nemo tam miser est ut illa cogatur. Ambitio ergo et procedendi libido? Sed quis adeo demens, ut per suum, per publicum dedecus procedere velit in ea civitate, in qua hic esset usus florentissimae dignitatis, ut primus in senatu laudare Pallantem posset?

  4. Mitto quod Pallanti servo praetoria ornamenta offeruntur — quippe offeruntur a servis -, mitto quod censent non exhortandum modo verum etiam compellendum ad usum aureorum anulorum; erat enim contra maiestatem senatus, si ferreis praetorius uteretur.

  5. Levia haec et transeunda, illa memoranda quod nomine Pallantis senatus — nec expiata postea curia est -, Pallantis nomine senatus gratias agit Caesari, quod et ipse cum summo honore mentionem eius prosecutus esset et senatui facultatem fecisset testandi erga eum benevolentiam suam.

  6. Quid enim senatui pulchrius, quam ut erga Pallantem satis gratus videretur? Additur: ‘Ut Pallas, cui se omnes pro virili parte obligatos fatentur, singularis fidei singularis industriae fructum meritissimo ferat’. Prolatos imperii fines, redditos exercitus rei publicae credas.

  7. Astruitur his: ‘Cum senatui populo-que Romano liberalitatis gratior repraesentari nulla materia posset, quam si abstinentissimi fidelissimi-que custodis principalium opum facultates adiuvare contigisset’. Hoc tunc votum senatus, hoc praecipuum gaudium populi, haec liberalitatis materia gratissima, si Pallantis facultates adiuvare publicarum opum egestione contingeret.

  8. Iam quae sequuntur? Voluisse quidem senatum censere dandum ex aerario sestertium centies quinquagies et quanto ab eius modi cupiditatibus remotior eius animus esset, tanto impensius petere a publico parente, ut eum compelleret ad cedendum senatui.

  9. Id vero deerat, ut cum Pallante auctoritate publica ageretur, Pallas rogaretur ut senatui cederet, ut illi superbissimae abstinentiae Caesar ipse patronus, ipse advocaretur, ne sestertium centies quinquagies sperneret. Sprevit, quod solum potuit tantis opibus publice oblatis arrogantius facere, quam si accepisset.

  10. Senatus tamen id quoque similis querenti laudibus tulit, his quidem verbis: sed cum princeps optimus parens-que publicus rogatus a Pallante eam partem sententiae, quae pertinebat ad dandum ei ex aerario sestertium centies quinquagies, remitti voluisset, testari senatum, et se libenter ac merito hanc summam inter reliquos honores ob fidem diligentiam-que Pallanti decernere coepisse, voluntati tamen principis sui, cui in nulla re fas putaret repugnare, in hac quoque re obsequi.

  11. Imaginare Pallantem velut intercedentem senatus consulto moderantem-que honores suos et sestertium centies quinquagies ut nimium recusantem, cum praetoria ornamenta tamquam minus recepisset;

  12. imaginare Caesarem liberti precibus vel potius imperio coram senatu obtemperantem — imperat enim libertus patrono, quem in senatu rogat -; imaginare senatum usquequaque testantem merito libenter-que se hanc summam inter reliquos honores Pallanti coepisse decernere et perseveraturum fuisse, nisi obse-queretur principis voluntati, cui non esset fas in ulla re repugnare. Ita ne sestertium centies quinquagies Pallas ex aerario ferret, verecundia ipsius obsequio senatus opus fuit in hoc praecipue non obsecuturi, si in ulla re putasset fas esse non obsequi.

  13. Finem existimas? Mane dum et maiora accipe: ‘Utique, cum sit utile principis benignitatem promptissimam ad laudem praemia-que merentium illustrari ubique et maxime iis locis, quibus incitari ad imitationem praepositi rerum eius curae possent, et Pallantis spectatissima fides atque innocentia exemplo provocare studium tam honestae aemulationis posset, ea quae X. kal. Februarias quae proximae fuissent in amplissimo ordine optimus princeps recitasset senatus-que consulta de iis rebus facta in aere inciderentur, id-que aes figeretur ad statuam loricatam divi Iulii’.

  14. Parum visum tantorum dedecorum esse curiam testem: delectus est celeberrimus locus, in quo legenda praesentibus, legenda futuris proderentur. Placuit aere signari omnes honores fastidiosissimi mancipii, quosque repudiasset quosque quantum ad decernentes pertinet gessit. Incisa et insculpta sunt publicis aeternis-que monumentis praetoria ornamenta Pallantis, sic quasi foedera antiqua, sic quasi sacrae leges.

  15. Tanta principis, tanta senatus, tanta Pallantis ipsius — quid dicam nescio, ut vellent in oculis omnium figi Pallas insolentiam suam, patientiam Caesar, humilitatem senatus. Nec puduit rationem turpitudini obtendere, egregiam quidem pulchram-que rationem, ut exemplo Pallantis praemiorum ad studium aemulationis ceteri provocarentur.

  16. Ea honorum vilitas erat, illorum etiam quos Pallas non dedignabatur. Inveniebantur tamen honesto loco nati, qui peterent cuperent-que quod dari liberto promitti servis videbant.

  17. Quam iuvat quod in tempora illa non incidi, quorum sic me tamquam illis vixerim pudet! Non dubito similiter affici te. Scio quam sit tibi vivus et ingenuus animus: ideo facilius est ut me; quamquam indignationem quibusdam in locis fortasse ultra epistulae modum extulerim, parum doluisse quam nimis credas. Vale.


previous: 8.5 next: 8.7