texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 8.7

greeting. C. PLINIUS TACITO SUO S.

  1. Neque ut magistro magister neque ut discipulo discipulus — sic enim scribis -, sed ut discipulo magister — nam tu magister, ego contra; atque adeo tu in scholam revocas, ego adhuc Saturnalia extendo — librum misisti.

  2. Num potui longius hyperbaton facere, atque hoc ipso probare eum esse me qui non modo magister tuus, sed ne discipulus quidem debeam dici? Sumam tamen personam magistri, exseram-que in librum tuum ius quod dedisti, eo liberius quod nihil ex me interim missurus sum tibi in quo te ulciscaris. Vale.


previous: 8.6 next: 8.8