texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 9.14

greeting. C. PLINIUS TACITO SUO S.

  1. Nec ipse tibi plaudis, et ego nihil magis ex fide quam de te scribo. Posteris an aliqua cura nostri, nescio; nos certe meremur, ut sit aliqua, non dico ingenio — id enim superbum -, sed studio et labore et reverentia posterorum. Pergamus modo itinere instituto, quod ut paucos in lucem famam-que provexit, ita multos e tenebris et silentio protulit. Vale.

previous: 9.13 next: 9.15