Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS VENATORI SUO S.
Tua vero epistula tanto mihi iucundior fuit quanto longior erat, praesertim cum de libellis meis tota loqueretur; quos tibi voluptati esse non miror, cum omnia nostra perinde ac nos ames.
Ipse cum maxime vindemias graciles quidem, uberiores tamen quam exspectaveram colligo, si colligere est non numquam decerpere uvam, torculum invisere, gustare de lacu mustum, obrepere urbanis, qui nunc rusticis praesunt me-que notariis et lectoribus reliquerunt. Vale.
previous: 9.19 | next: 9.21 |