Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS PATERNO SUO S.
Quanta potestas, quanta dignitas, quanta maiestas, quantum denique numen sit historiae, cum frequenter alias tum proxime sensi. Recitaverat quidam verissimum librum, partem-que eius in alium diem reservaverat.
Ecce amici cuiusdam orantes obsecrantes-que, ne reliqua recitaret. Tantus audiendi quae fecerint pudor, quibus nullus faciendi quae audire erubescunt. Et ille quidem praestitit quod rogabatur — sinebat fides -; liber tamen ut factum ipsum manet manebit legetur-que semper, tanto magis quia non statim. Incitantur enim homines ad noscenda quae differuntur. Vale.
previous: 9.26 | next: 9.28 |