Pliny, Epistulae, letter 9.38
greeting. C. PLINIUS SATURNINO SUO S.
- Ego vero Rufum nostrum laudo, non quia tu ut ita facerem petisti sed quia est ille dignissimus. Legi enim librum omnibus numeris absolutum, cui multum apud me gratiae amor ipsius adiecit. Iudicavi tamen; neque enim soli iudicant qui maligne legunt. Vale.