texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Pliny, Epistulae, letter 9.4

greeting. C. PLINIUS MACRINO SUO S.

  1. Vererer ne immodicam orationem putares, quam cum hac epistula accipies, nisi esset generis eius ut saepe incipere saepe desinere videatur. am singulis criminibus singulae velut causae continentur.

  2. Poteris ergo, undecum-que coeperis ubicumque desieris, quae deinceps se-quentur et quasi incipientia legere et quasi cohaerentia, me-que in universitate longissimum, brevissimum in partibus iudicare. Vale.


previous: 9.3 next: 9.5