Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS TIRONI SUO S.
Egregie facis — inquiro enim — et persevera, quod iustitiam tuam provincialibus multa humanitate commendas; cuius praecipua pars est honestissimum quemque complecti, atque ita a minoribus amari, ut simul a principibus diligare.
Plerique autem dum verentur, ne gratiae potentium nimium impertire videantur, sinisteritatis atque etiam malignitatis famam consequuntur.
A quo vitio tu longe recessisti, scio, sed temperare mihi non possum quominus laudem similis monenti, quod eum modum tenes ut discrimina ordinum dignitatum-que custodias; quae si confusa turbata permixta sunt, nihil est ipsa aequalitate inaequalius. Vale.
previous: 9.4 | next: 9.6 |