Rigorously curated citable Latin texts
greeting. C. PLINIUS AUGURINO SUO S.
Si laudatus a te laudare te coepero, vereor ne non tam proferre iudicium meum quam referre gratiam videar. Sed licet videar, omnia scripta tua pulcherrima existimo, maxime tamen illa de nobis.
Accidit hoc una eadem-que de causa. Nam et tu, quae de amicis, optime scribis, et ego, quae de me, ut optima lego. Vale.
previous: 9.7 | next: 9.9 |