texts

Rigorously curated citable Latin texts

View the Project on GitHub LinguaLatina/texts

Hyginus, Fabulae, section 137a

title. MEROPE.

  1. Polyphontes Messeniae rex Cresphontem Aristomachi filium cum interfecisset, eius imperium et Meropen uxorem possedit. cum quo Polyphontes occiso Cresphonte regnum occupauit.

  2. filium autem eius infantem Merope mater quem ex Cresphonte habebat absconse ad hospitem in Aetoliam mandauit. hunc Polyphontes maxima cum industria quaerebat, aurum-que pollicebatur si quis eum necasset.

  3. qui postquam ad puberem aetatem uenit, capit consilium ut exsequatur patris et fratrum mortem. itaque uenit ad regem Polyphontem aurum petitum, dicens se Cresphontis interfecisse filium et Meropes, Telephontem.

  4. interim rex eum iussit in hospitio manere, ut amplius de eo perquireret. qui cum per lassitudinem obdormisset, senex qui inter matrem et filium internuntius erat flens ad Meropen uenit, negans eum apud hospitem esse nec comparere.

  5. Merope credens eum esse filii sui interfectorem qui dormiebat, in chalcidicum cum securi uenit inscia ut filium suum interficeret. quem senex cognouit et matrem ab scelere retraxit.

  6. Merope postquam uidit occasionem sibi datam esse ab inimico se ulciscendi, redit cum Polyphonte in gratiam. rex laetus cum rem diuinam faceret, hospes falso simulauit se hostiam percussisse, eum-que interfecit, patrium-que regnum adeptus est.


previous: 136a next: 138a